monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 28 > sectio 28 > bnf11947.150 v > csg51.12 > sectio 70 > uwbM.p.th.f.68.264 > sectio 41 > bnfNAL1585.24 > sectio 1 > sectio 10 > sectio 6 > sectio 10 > bsbClm6224.72 > sectio 2 > sectio 22 > sectio 23 > sectio 17 > bnf10439.223 v > sectio 66 > sectio 24 > bnf10439.224 r > bnf9389.77 > sectio 17 > bsbClm6224.142 > bnf9389.98 > sectio 29 > csg75.51 > bsbClm6224.492 > sectio 16 > sectio 6 > bnfGrec107.699 > uwbM.p.th.q.1a.199 > csg75.820 > bnf10439.227 r > sectio 6 > sectio 32 > sectio 30 > bnf17226.53 > sectio 6 > sectio 26 > bnf9389.95 > csg75.745 > sectio 11 > sectio 16 > sectio 9 > Matthaeus, 18 > sectio 27 > sectio 3 > uwbM.p.th.f.68.261 > sectio 13 > Actus, 2 > bnfGrec107.195 > Canticum, 1 > sectio 30 > uwbM.p.th.q.1a.5 > sectio 18 > sectio 28 > uwbM.p.th.f.68.68 > sectio 11 > sectio 6 > sectio 9 > csg98.224 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 47, 3
Possunt autem per sardonychum lapidem patres testamenti veteris, per sapphirum vero praedicatores exprimi testamenti novi. Illi quippe quamvis magnam iustitiae vitam tenerent, carnali tamen propagationi serviebant. Quia igitur constat quod quaedam terrena agerent, non immerito per sardonychum lapidem, qui, ut praediximus, terrae rubrae tenet speciem, designantur. Per sapphirum vero, qui aetherei est coloris, testamenti novi congrue praedicatores accepimus, qui carnalis propaginis desideria postponentes, coelestia sola sectati sunt. Unde et propheta, conspiciens cuncta carnis desideria sanctos apostolos spiritali ardore transcendere, admiratus ait: Qui sunt hi qui ut nubes volant ? Ac si aperte dicat: Nos per terram gradimur, qui adhuc coniugiis implicamur, et propagandae soboli opera carnis impendimus; isti vero in terra non ambulant, sed ut nubes volant, qui dum coelestia appetunt, de terrenis desideriis nihil tangunt. Ait ergo quia Dei sapientia sardonycho, vel sapphiro lapidi non confertur, ac si patenter insinuet, dicens: Ei qui homo inter homines cernitur, nec in antiquis quisquam, nec in novis patribus aequatur, quia ex Deitate habet quod in humanitate quemquam similem non habet. Unde adhuc subditur: